Hľadaný výraz: Lk 8,40-48; Mk 1,2; Mk 8,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”. 46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”. 47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. 4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. 5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. 6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.

1

mail   print   facebook   twitter